Esdrae Liber Primus*

Caput 8: Versus 29

Vigilate et custodite.Vigilandum est sacerdotibus, ne qua de sibi creditis animabus, id est, vasis Domini pereat: sed integro numero ad sanctae virtutis aedificia perducantur.Donec appendatis.Eos scilicet, quos superna dispositio vobis commisit, tales instruendo et docendo exhibeatis, qui irreprehensibiles inveniantur, et apti thesauro aulae coelestis, id est, sedibus aeternae pacis et lucis, et hoc non judicio quorumlibet qui falli possunt, sed apostolorum et eorum qui cum Domino sunt judicaturi. Hi enim merito sunt principes sacerdotum et Levitarum et duces familiarum Israel, id est, virorum vel animarum Deum videntium intelliguntur, de quibus dicitur:Constitues eos principes super omnem terramPsal. 44.; et alibi:Nobilis in portis vir ejus.Promovimus.BEDA, ibid.Omnia sunt plena mysteriis, etc., usque ad qua adjuti animas fidelium ad societatem electorum et arcem vitae perfectionis quasi vasa sancta ad templum Domini efficacius transferamus.
(* Traductions européennes)